2 Chronicles 7

. RAB. Sanguine suo mundavit, et spirituali gratia sanctificavit Christus et diversis donis virtutum multiplicavit. Hancque dedicant filii Israel, quia quisque fidelis secundum donum sibi a Deo collatum verbo et exemplo proximos ad meliora et perfectiora convertit et provehit. . Quia Christus ea quae in lege propter infirmitatem ejus perfici non poterant, in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus Domini, per quam ingressus patet in coelestem Jerusalem: quia ergo holocausta et sacrificia in altari Veteris Testamenti non potuerunt offerri; quia omnia figuraliter fiebant ibi, rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Unde etc. RAB. Non puto hoc aliud intelligendum, etc., usque ad in futura animarum requie, ipsius veritatis perceptione in re. . etc. Hoc est post octavam scenophegiae solemnitatis diem: sicut in Regum continetur. Significat autem post illius vitae finem, et post subbatismum animarum sanctarum, quo ante judicium quiescunt; in octava aetate, id est, resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia, et in coelestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper laetentur, laudantes Deum in omnibus bonis quae in Christo Pater contulit populo Christiano. . .
Copyright information for VulgGlossa